Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.15
Unproofread scanNot analysed yet
Dum omnimodis id attendatur, ut omni hebdomada Psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallatur.] Notat hic Bernardus Cassinensis et post eum Boherius S. P. Benedictum absolute non praescripsisse, ut Psalterium integrum, hoc est ut qu…libet psalmus omni hebdomada psallatur; sed addidisse, Ex integro numero centum quinquaginta psalmorum: quia propter occurrentes festivitates aliqui sunt psalmi qui per hebdomadam decantari non possunt, licet a numero psalmorum nunquam recedendum sit. Ita illi ad suum propositum. Sed brevius et facilius dixisse potuissent, istud S. Benedicti decretum de Psalterio hebdomadatim recitando hypothetice esse intelligendum, posito scilicet quod festa, quae ejus tempore non ita frequenter occurrebant, non eveniant: quod autem adjecit, ex integro numero centum quinquaginta psalmorum, alio respicere videtur, psalmorumque numerum dedita opera designasse, ne quis supposititios, peregrinos, et apocryphos psalmos interjiceret, juxta concilii Laodiceni can. 59, Non oportet psalmos privatos in ecclesia dici; nam fuerunt olim psalmi sub titulo Salomonis, et quorumdam aliorum, inquit Theodorus Balsamon, quos quidem privatos concilium appellat, quod non essent auctoritate Ecclesiae recepti. Psalmos et odas Salomonis inter apocryphas scripturas recenset S. Athanasius in Synopsi sacrae Scripturae: de quibus etiam agit Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in canone, et collocat inter Scripturas quibus contradicitur. Sed et ipse Athanasius in Synopsi inter Davidicos psalmos mentionem facit centesimi quinquagesimi primi, qui reperitur etiam in antiquis Psalteriis mss. exstatque editus in polyglotta. Multi etiam haeretici psalmos composuerunt, inter quos Hierax, quemadmodum docet S. Epiphanius I. ii Panarii, haeresi 67. Valentinus quoque, ut videre est apud Tertullianum, lib. de Carne Christi. Denique Donatistae psalmos humano ingenio elaboratos in suis ecclesiis canebant, ut docet S. Augustinus in epist. 55, novae editionis.