Latin
19.328.103 to 19.328.128
Benedict, Regula 19.328.103-128
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ad opus divinum assistimus.] Ad opus divinum, ait, «quo quidem nomine, ut loquitur iterum S. Bernardus (Serm. 47, in Cant.) ,laudum solemnia, quae Deo in oratorio quotidie persolvuntur, P. Benedictus ideo voluit appellare, ut ex hoc clarius aperiret quam nos operi illi velit esse intentos. »Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore; et iterum: Psallite sapienter.] Quid sit psallere sapienter varie a variis exponitur. Primo enim S. Basilius (In Regul. ,apud Rufin. ,cap. 57): «Si quis, inquit, ita animam suam intendat ad singula verba psalmorum, si…ut gustus intentus est ad discretionem saporis ciborum, iste est qui complet hoc quod dicitur: Psallite sapienter. »Basilio concinere videtur Hildemarus his verbis: «Ille psallit sapienter, qui quod ore dicit, corde cogitat. »Et Bernardus Cassinensis: «Psallite sapienter, hoc est sapide, id est cum devotionis sapore, ut toto posse cogitetur quod psallendo habetur in ore. Quidam enim psallunt, sed insipienter, quia corde vagante, solus est in eis strepitus labiorum. Ille etiam insipienter psallit, qui modulatione vocis solum audientibus placere intendit. »Idem habet Boherius. Huc etiam faciunt illa S. Bernardi verba (Serm. 7. in Cant.) : «Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune dicentes, utpote cives sanctorum et domestici Dei, psallite sapienter. Cibus in ore psalmus in corde sapit; tantum terere non negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si forte integrum glutiat, et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili et dulciori super mel et favum. »Et certe si juxta eumdem Bernardum (Serm. 85, in Cant.) ,ille sapiens est, cui Deus sapit, i…le psallere sapienter dicendus, cui Deus psallendo sapit. Eamdem explicationem etiam sequi videtur Magister in Regula, cap. 47. Aliter Regula Patrum a S. Benedicto Anianensi, et a Smaragdo hic citata: «Sapienter psallit qui voci laudanti noxiis operibus non contradicit, et qualiter oporteat divinae potentiae famulari sollicita cura omnique studio prosequitur.