Latin
19.328.83 to 19.328.102
Benedict, Regula 19.328.83-102
Unproofread scanNot analysed yet
in aliis vero virtute tantum, et potentia: imo refert Erasmum dubitasse sitne Deus in antro scarabaei aliisque obscenioribus locis, quamvis id in operibus Erasmi nullibi revera legatur. Quibus omnibus reclamat Deus: Coelum et terram ego impleo. Quomodo autem Deum ubique praesentem intelligamus, praeclare exponit S. Gregorius hic ab Hildemaro citatus his verbis: «Deus autem ubique esse dicitur, quia ipse manet intra omni…, ipse extra omnia, ipse super omnia, ipse infra omnia. Et superior per potentiam, et inferior per sustentationem: exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem. Sursum regens, deorsum continens, extra circumdans, interius penetrans. Nec alia ex parte superior, alia inferior; aut alia ex parte exterior, atque ex alia manet interior; sed unus idemque totus ubique, praesidendo sustinens, circumdando penetrans, penetrando circumdans, unde superius praesidens, inferius inde sustinens, et unde exterius ambiens, inde interius replens; sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior, et superior sine loco, est amplus sine latitudine, est subtilis sine attenuatione. »Et oculos Domini.] «Oculus Dei, inquit Hildemarus, dicitur illa vis divina qua cuncta videt, sicut auris dicitur illa vis divina qua cuncta audit. »Sive, ut ait Bern. Cass. ,«Oculorum ejus speculatio est infallibilis, et plenissimae scientiae ipsius cognitio. »Speculari bonos et malos.] Banos ut corrigantur, ait iterum Hildemarus, sicut respexit Petrum; malos ut puniantur, et condemnentur, sicut respexisse legitur castra AEgyptiorum, solis adinstar, qui et ceram liquefacit et lutum indurat. Maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus.] Quod ait maxime non sic capiendum est, quasi Deus magis uno esset in loco, quam alio; sed ad nos referri debet, non ad Deum ipsum, ut post Hildemarum docet Bernardus Cassin. Et certe, «licet semper videamur, sed tunc etiam praesentamus et ostendimus nos quasi facie ad faciem cum Deo loquentes, »inquit alter Bernardus abbas Clarevallensis.