Latin
2.64.1 to 2.64.25
Benedict, Regula 2.64.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Dicente Apostolo.] Paule scilicet, qui semper intelligendus venit, quoties solum Apostolus, aut Magnus Apostolus, sine addito inter legendum occurrit: «Quis loquitur? inquit Petius Venerabilis (Lib. vi, ep. 24): Magnus Apostolus. Si interroges quis magnus? Respondeo, non est interrogandum. Ubi Apostolus Magnus additur, Paulus intelligitur.] Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.] Cum pater et abbas eamdem sortiantur nominis significationem, quaeritur cur utrumque posuerit Apostolus, cum alterutrum haud dubium sufficere posset. Respondet Hildemarus: «Abbas Hebraica et Syriaca lingua est: Graeca vero et Latina pater dicitur. Quia cognovit B. Paulus gentes suas epistolas esse lecturas, ideo dicit: Abba, Pater, ut unaquaeque gens haberet hoc nomen, quod est Pater. »Forte etiam, quia Christus utrumque sua in passione usurpaverat, cum orans ad Patrem dixit: Abba, Pater; nimirum locutus est Graece et Hebraice; quia non est distinctio Judaei et Graeci apud eum. Ideoque.] Si vicem Domini in monasterio abbas agere creditur. Nihil extra praeceptum Domini.] Id est contra, ultra, vel prater praeceptum Domini, quod divinis continetur in Scripturis, in Regula, in vitis, et scriptis SS. Patrum. Debet aut docere.] Verbo vel exemplo; quia duplici debet doctrina suis praeesse discipulis. Aut constituere.] Id est statuta aut decreta sancire. Vel jubere.] Id est imperare. Quae tria posuit S. Pater, «quia, ut dicit Bernardus Cassinensis, in istis tribus quasi tota pendet potestas abbatis, ut doceat sana, constituat justa, jubeat licita, possibilia et honesta. »Sed jussio ejus, vel doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur.] Fermentum aliquando in bonam, aliquando in malam partum sumitur; quia licet corrumpat farinae massam, eam tamen corrumpendo sapidam reddit. Tunc ergo fermentum divinae justitiae in mentibus discipulorum abbatis doctrina conspergitur, cum divinam justitiam sapidam, suavem, et delectabilem discipulis reddit: vel si fermentum sumatur pro charitate, et dilectione Dei, ut nonnullis placet, doctrina et jussio abbatis divinae justitiae fermentum fit, cum divinam justitiam dura licet imperantem amabilem facit.