Latin
2.64.26 to 2.64.39
Benedict, Regula 2.64.26-39
Unproofread scanNot analysed yet
Memor sit semper abbas quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in judicio Dei facienda erit discussio.] Ne contra praeceptum Domini abbas aliquid praesumat, hunc sapienter omnino S. Pater admonuit, ut memor sit semper quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, simul in tremendo Dei judicio facienda erit discussio: quae quidem verba, ut ait Smaragdus, non indigent expositione, sed potius abbatibus et monachis fortissimum incutiunt pavorem. Tria nihilominus hic inquirit Hildemarus. Primum est, cum abbatis doctrinae simul et discipulorum obedientiae facienda erit discussio, cur solum abbatem, et non simul discipulos monuit esse memores futurae discussionis. Dixit enim: memor sit semper abbas, nec addidit, et monachi. Respondet idem Hildemarus: «Dixit solummodo abbatem memorem esse, ut ille sollicitus sit de doctrina sua, et discipulos reddat sollicitos de obedientia sua. Altero vero modo idcirco dixit abbatem solummodo memorem esse debere, eo quod ille tam de doctrina sua quam de obedientia discipulorum suorum redditurus est rationem Deo in die judicii, et propterea dixit obedientia discipulorum utrum sit perfecta, an imperfecta obedientia, sicut tota doctrina abbatis si plus fuerit, an minor illa doctrina, quam debet. »Secundum est cur semper? Respondetque: «Quia voluit S. Benedictus ut nunquam a corde abbatis discussio ista recedat. »Hinc tanta S. Patris sollicitudo extremi judicii in memoriam abbatis revocandi, ut vix unquam de eo loquatur in Regula, quin illud ejus menti intimet, et revera nihil ita praesumptionem abbatis coercere, eumque intra sui limites officii continere potest, sicut jugis memoria futurae discussionis. Praeclare admodum Xistus philosophus (Citatur a Boherio in i comm.) in libro Sententiarum Moralium ait: «Cum praees omnibus, memento quia et tibi praeest Deus; et judicare homines scito, quia et judicaberis a Deo: majus periculum judicantis quam ejus qui judicatur.