Latin
2.64.40 to 2.64.62
Benedict, Regula 2.64.40-62
Unproofread scanNot analysed yet
»Tertium est cur dixerit tremendo; satis fuisset enim dicere: In die judicii? Et respondet: «Ideo dixit, tremendo, ut timorem incuteret legentibus hanc legem. »Et quia revera tremendum erit et terribile illud judicium: «Quid enim tam pavendum, inquit S. Bernardus (Serm. 8 in psal. xc), tam plenum auxietatis, et vehementissimae sollicitudinis excogitari potest, quam judicandum astare illi tam terrifico tribunali, et incertam adhuc exspectare sub districto judice sententiam? »Et S. Hieronymus (Lib. ii cont. Pelag.) : «Quis intrepidus vadit ad judicium Dei, habens conscientiam peccatorum? »Sane de seipso S. doctor loquens ait (In Matth.) : «Quoties diem illum considero, toto corpore contremiseo. »Si ergo sanctus et justus pavebit, impius et peccatur ubi parebunt? Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire.] In quem locum Hildemarus: «Ac si diceret, inquit, sicut paterfamilias inquirit diligenter pastorem ovium suarum de negligentiis earum, inquirit quare mortua est ovis mea, quare lupus rapuit illam? . . . Quod si pastor illi potuerit mittere rationem de infirma, vel mortua ove, tunc liberabitur; si vero non potuerit, poenae subjacebit. Ita et Dominus faciet cum abbate. Paterfamilias est Dominus; pastor vero est abbas; oves autem intelliguntur monachi; tempus qua missurus est rationem abbas, intelligitur vita futura, in qua debet abbas mittere rationem de negligentiis monachorum suorum. »