Latin
2.66.134 to 2.66.155
Benedict, Regula 2.66.134-155
Unproofread scanNot analysed yet
quia quod loquendo praecipit, ostendendo adjuvat, ut fiat; hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. »Et S. Basilius agens de monasterii praeposito (Reg. fus. c. 43): «Animi humilitatem ita debet ex charitate Christi custodire, ut etiamsi ipse taceat, operum exemplum quovis sermone potentius ad doctrinam fratrum sit expositum. »Talem se exhibuit Christus Dominus, de quo legimus quia coepit facere et docere; talem se exhibuit et Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote; tales requirebat praelatos, cum ad Timotheum scribebat: In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Ut capacibus discipulis.] Id est «memoriosis, accommodatis, intelligibilibus, qui ea quae a magistris audiunt, velociter capiunt, et memoriter retinent et operibus complent, »inquit Smaragdus. Mandata Domini verbis proponat.] Talibus enim, qui suapte ad Deum feruntur, verba sufficiunt. Duris vero corde.] Id est «contumacibus, rigidis, et incorrigibilibus, »ut exponit iterum Smaragdus. Et simplicioribus.] Id est «illitteratis, et pene nullam in Scripturis divinis vel memoriam, vel intelligentiam habentibus, »uti prosequitur idem Smaragdus. Factis suis divina praecepta demonstret.] Praecepta hic documenta seu consilia intelligit, «quia non semper praeceptum hic, vel in Evangelio positum vim habet necessitatis, »inquit Boherius. Duris ergo corde non sola verba sufficiunt, sed operibus insuper sunt cogendi, juxta illud Petri Damiani (Opusc. 15): «Ad perfectionis culmen praecepta quidem movent, sed exempla compellunt. »Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda.] Malo namque exemplo perversos negligentesque in malo confirmaret, et bonos facili negotio perverteret; imo utrosque, ut verius loquar, vere occideret: «Sanae et crassae oves perpaucae sunt, inquit S. Augustinus (Lib. de Pastor. ,c. 4), id est solidae in cibo veritatis utentes pascuis bene de munere Dei;