Latin
2.66.156 to 2.66.178
Benedict, Regula 2.66.156-178
Unproofread scanNot analysed yet
sed mali illi pastores non parcunt talibus: parum est quod illas languentes, et infirmas, et errantes, et perditas non curant; etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est; et illi vivunt de misericordia Dei, tamen quantum ad malos pastores attinet, occidunt. Quomodo, inquis, occidunt? Male vivendo, malum exemplum praebendo. . . . Attendendo enim ovis etiam fortis plerumque praeposito suo male viventi, si declinet oculos suos a regulis Domini, et intendit in hominem, incipit dicere in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum, qui non faciam quod ille facit? etc. »Quae fuse prosequitur S. doctor ostendens malum pastorem etiamsi ovem ab incoepto bono opere non avertat, tamen vere censendum esse homicidam. Ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur.] Quae verba duplicem sortiri possunt expositionem; 1° Ne forte reprobus inveniatur, id est reprehensibilis, alienus a Deo, ab ejus proinde gloria aeternaque felicitate excludendus; 2° ne forte reprobus inveniatur, id est ne forte ejus doctrina a discipulis reprobetur; nam, ut dicit S. Augustinus (Libro iv de Doctr. Christ. ,cap. 27), «abundant qui malae suae vitae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerunt, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpant ore suo, atque dicentes: Quod mihi praecipis cur ipse non facis? Ita fit ut eum non obedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei verbum, quod eis praedicatur, simul cum ipso praedicatore contemnunt. »Hinc S. Hieronymus ad Nepotianum scribens: «Non confundant, inquit, opera sermonem tuum, ne cum in ecclesia loqueris, tacitus quisque respondeat: Cur haec quae dicis ipse non facis? »Concinit Cassianus in libro de Spiritu irae (Lib. viii Instit. ,cap. 5), ubi sic loquitur. «Oportet illum qui alterius vulneri mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque subsistere, ne il ud evangelicum dicatur ei: Medice, prius cura teipsum, ac videns festucam in oculo fratris sui, trabem in oculo suo non videat.