Latin
2.66.240 to 2.66.259
Benedict, Regula 2.66.240-259
Unproofread scanNot analysed yet
pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum; nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum noxiarum? »Quod quantum sit malum, indicat S. Ambrosius super Malachiam scribens in haec verba: «Inter omnia peccata sacerdotum maximum est, quod non causas, sed personas considerant, et despecto justo paupere, injustos divites honorant. »Ex quibus liquet quam merito jure S. P. Benedictus vetuerit, ne personas in monasterio abbas discernat aut accipiat. Acceptio autem personae, secundum Hugonem a S. Victore, «est quaedam fatua reverentia exhibita alicui sine causa debita, sed propter timorem vel utilitatem. »Quam definitionem ex S. Thoma (2-2, q. 63, a. 1, in corpore) ita explicare possumus: «Personarum acceptio opponitur justitiae distributivae; consistit enim aequalitas justitiae distributivae in hoc quod diversis personis diversa tribuuntur secundum proportiones ad dignitates personarum. Si ergo aliquis consideret illam proprietatem personae propter quam id quod ei confertur est ei debitum, non est acceptio personae, sed causae; unde Glossa super illud ad Ephesios vi: Personarum acceptio non est apud Deum, dicit quod Deus judex justus causas discernit, non personas; puta si aliquis promoveat aliquem ad magisterium propter sufficientiam scientiae, hic attenditur causa debita, non persona; si autem aliquis consideret in eo cui aliquid confert, non id propter quod id quod ei datur, esset ei proportionatum, vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo, puta Petrus vel Martinus, hic est acceptio personae; quia non attribuitur ei aliquid propter aliquam causam quae faciat eum dignum, sed simpliciter attribuitur personae: ad personam autem refertur quaecunque conditio non faciens ad causam propter quam sit dignus hoc loco; puta si aliquis promoveat aliquem ad praelationem vel magisterium, quia est dives, vel quia est consanguineus, est acceptio personae, etc.