Latin
2.66.260 to 2.66.283
Benedict, Regula 2.66.260-283
Unproofread scanNot analysed yet
»Porro locum potissimum habet in tribus personarum acceptio: in affectu, puta cum plus caeteris quis amatur, quia pulcher est, aut hilaris, non quia sanctus; quod prohibet S. Benedictus cum dicit: Non unus plus ametur quam alius. In honoribus tam spiritalibus quam temporalibus exhibendis, ut in 2 et 3 articulo ejusdem questionis probat S. Thomas, quod excludit S. Benedictus cum decernit, ut non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, in judiciis, ut videre est in 4 art. praefatae quaestionis, cui refragatur sanctus Pater, statuens ut una praebeatur omnibus secundum merita disciplina. Sed haec paulo fusius exponenda sunt. Non unus plus ametur quam alius.] Haec sententia, siculi etiam sequentes, ut notant commentatores, praecedentem explicant; quod enim prius quasi generatim dixerat: Non ab eo persona in monasterio discernatur, jam quasi explicando singulariter exponit dicens: Non unus plus ametur quam alius, omnem omnino extrudens a monasteriis amicitiam peculiarem, quae, ut loquitur S. Theresia (Lib. de Via perf. ,c. 4), tanquam pestis in praetatis merito reprobatur; haec enim fons et origo infinitorum prope malorum; invidentiae janua, rixarum inter fratres fomes, dum alii se alteri saepe saepius indigno ab abbate postponi non ferentes, pactum secum invicem ineunt, rixas dissensionesque adversus abbatem ejusque familiares disseminant: alii de abbatis amicitia sibi ipsis plus aequo fidentes, fratres contemnunt; quod quantum sit malum nemo non videt, ut merito S. Ferreolus praescripserit (Reg. c. 37), ut nullus abbati ita familiaris existat, ut caeteris plus aliquid praesumat. Ratio autem potissima haec est, quod cum abbas omnes aequaliter amare teneatur, et ejus amor sit finitus, quidquid amoris plus uni tribuit, alteri sine dubio detrahit; habet enim hic locum celebris illa S. Bernardi sententia (Serm. 13 in Cant.) : Solet amorem amor expungere. Porro quod in abbate vetat hic S.