Latin
2.66.61 to 2.66.83
Benedict, Regula 2.66.61-83
Unproofread scanNot analysed yet
»Ipsi autem contemnentes spreverunt me.] Id est doctrinam meam. Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus.] Haec verba duobus modis intelligi possunt: 1° Inobedientibus curae suae ovibus, id est quae factis non respondent curae quam exhibet; 2° curae suae ovibus, id est ovibus quae sunt sub cura ejus. Poena sit eis.] Id est erit eis. Haec phrasis est Hebraica, per quam redundat saepe pronomen is, ut cujus participatio ejus in id ipsum. Praevalens ipsa mors.] Id est divina vindicta, ut exponit Richardus de S. Angelo; et haec perpetua, quae dicitur praevalens, id est ultra iniquitates eorum poenalitates valens, inquit Bernardus Cassinensis. Unus est Boherius qui in utraque expositione locum hunc non de aeterna, sed temporali morae intelligendum putat. Sic enim ad praefata S. Benedicti verba: «Ego, inquit (In i comment.) ,credo quod magister vult dicere quod praevalet mors temporalis inobedientibus, quam poena aeterna, ut fiat tractus post verbum sit eis. »Quae quidem expositio non videtur omnino abjicienda, quia, ut dicit idem Boherius, «quanto plus haec vita prolongatur eis, tanto plus poena aeterna crescit, et melius cis est mors festina, quam contra bonum obedientiae perdurare. »Alii tamen communiter interpretes mortem hic aeternam intelligunt. Et sane S. P. Benedictus hic loqui videtur de poena in futuro judicio retribuenda, quae mortem temporalem supponit, et quam sequitur aeterna. Quidquid sit, certum est inobedientes monachos utramque, et temporalem, et aeternam mortem promereri, ut pote qui abbatem ejusque doctrinam contemnendo, non hominem sed Deum ipsum spernunt. Ipse enim dicit doctoribus: Qui vos spernit me spernit; et per prophetam: Nolunt te audire, quia nolunt audire me. In quae verba S. Bernardus (Serm. 42 in Cant.) : «Vides, inquit, quae majestas contemnitur? non te putes me solum sprevisse;