Latin
2.66.84 to 2.66.107
Benedict, Regula 2.66.84-107
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus locutus est, et dixit prophetae, dixit et Apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit. Non sum apostolus, non sum propheta; et prophetas tamen, et apostoli vice fungor, et quibus non aequor meritis, eorum implicor et curis, etsi ad meam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. »Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, aupaci debet doctrina suis praeesse discipulis.] Hoc est verbo clarere debet et exemplo, utrumque enim in abbate atque in omni praelato requirit imprimis S. Isidorus (Lib. iii de Sum. Bono): «Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor, nam doctrina sine vita arrogantem reddit; vita sine doctrina inutilem facit. »Hinc plane Exodi xxviii, sacerdoti jubetur portare superhumerale et rationale ad invicem connexa atque conjuncta. Id quod exponens S. Bruno Signiensis episcopus, ait(Comm. In Exod.) : «Dicamus quid significet quod sic alterutrum junguntur, ut a se separari non valeant; tunc enim rationale et superhumerale sibi junguntur, quando pontificis praedicatio et operatio bene simul conveniunt; sicut per rationale doctrina et praedicatio, ita per superhumerale onus et operatio designatur. Si enim episcopus bene docet, et male operatur; aut si econtra bene operatur, et male docet, ejus superhumerale et rationale non junguntur. »Porro quod ille de episcopo, id de abbate et quocunque alio praelato asserendum est. Unde S. Bernardus ad Balduinum abbatem scribens (Epist. 201): «In his duobus mandatis, inquit, verbi scilicet et exempli summam tui officii ac conscientiae securitatem pendere intellige. »Et certe, ut optime arguit S. Hieronymus: «Sancta rusticitas solum sibi prodest; et quantum aedificat exemplo et vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat; et innocens absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet;