Latin
20.337.203 to 20.337.232
Benedict, Regula 20.337.203-232
Unproofread scanNot analysed yet
7, S. Fructuosus in Regulae c. 3, Magister in Regulae c. 33, quae quidem Regulae magna ex parte ex Benedictina conflatae fuerunt. His adjiciendum est S. Columbani Poenitentiale, in quo inter alia haec praescribuntur: «In communi autem omnes fratres omnibus noctibus in tempore orationum in fine omnium psalmorum, genua in oratione, si non infirmitas obfuerit, flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes, Deus, in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina; quem versiculum postquam ter in oratione decan…ave…int, aequaliter a flexione orationis surgant. »3° Addere posset quod in antiquis Psalteriis mss. in fine singulorum psalmorum habentur etiam orationes descriptae. Exstat hujusmodi Psalterium in nostro Parisiensi S. Germani monasterio: tale etiam erat quod Molismo Cistercium detulit S. Robertus, servaturque hactenus in monasterio Cisterciensi. 4° Quod narrat S. Gregorius papa (Lib. ii Dialog. ,cap. 4) de negligenti illo monacho, quem castigavi S. Benedictus, qui quotidie, cum constituta hora expleta psalmodia sese fratres in orationem dedissent, exibat ab opere Dei, forasque vagabatur. Hic enim locus non potest intelligi de integro opere Dei, ut vult Haeftenus, nam expleto opere Dei omnes cum summo silentio egredi oratorio jubentur infra c. 52. Sed aut de singulis psalmis quibus subjungebatur oratio, ut ad nocturnos et laudes, aut de omnibus quidem psalmis in quorum fine S. Benedictus orationes rejecerit, quae totum officium terminarent, quo tempore frater ille negligens exire solebat. Et certe huic vitio videntur obnoxii fuisse olim aliqui monachi, cui mederi voluerit Regula secunda SS. Patrum, decernens (Cap. 6), «ut tempore quo missae fiunt, sive die, sive nocte, quando diutius ad orationem standum est, non deficiant, vel superfluo forus recedant. »Idem habet Regula S. Macarii c. 15, et Regula S. Pachomii (Art. 11 in cod. Regul.) : «Quando in collecta orant fratres, nemo egredietur absque jussione majorum.