Latin
20.337.233 to 20.337.257
Benedict, Regula 20.337.233-257
Unproofread scanNot analysed yet
»Sed hujusmodi leges non magni pendebat negligens ille monachus, S. Mederici abbatis discipul…s (In ejus Vita, n. 7, saec. iii Bened. ,part. i), qui …statim ut synaxeos oratio consueta finienda esset, et antequam genua flecteret, ab ecclesia exiret; »cujus ille morbum pane benedicto sanavit. Denique Benedictus Haeftenus (Catechism. monast. ,part. i, disq. 6, §2) hunc locum intelligit de oratione mentali et secreta, quae expleto opere Dei fieret in conventu, nixus maxime S. Gregorii testimonio, quod modo retulimus, et explicuimus; eamque una hora integra perdurasse existimat in suo ad Vitam S. Benedicti commentario, c. 4, quod an sit orationem breviare, judicare quilibet potest. Ejus sententia hoc argumento stabiliri potest, quod S. Benedictus superiori capite egisse videatur de to…o officio divino, hic vero de oratione, quae non in multiloquio, sed in compunctione lacrymarum peragitur. Quamvis ipse alibi aliter censuisse videatur: nam referens varia divini officii nomina, «dicitur, inquit (Lib. i, tract. 2, disq. 1), divinum officium conventus, quod nimirum ad illud fratres conveniant. . . Et hoc modo intelligendum crediderim S. Benedictum, cum ait: In conventu tamen omnino brevietur oratio. »Quae ve o adversus Menardi sententiam, cui favet Smaragdus, profert, non magni videntur momenti, et facili negotio resolvi queunt. Caeterum non est hic praetereundum quod notat Hildemarus, nimirum in eo quod dicitur, In conventu autem omnino brevietur oratio satis ostendi, aliis temporibus esse monachis orandum pro sua cuique devotione, brevius aut prolixius, prout Deus dederit; quod cum negligerent monachi, statuta fuerunt in singulis congregationibus tempora quibus omnes fratres orationi vacarent: unde Boherius: «Puto, inquit, ad relevandum nostri mogistri intellectum, introductam inde illam trinam orationem, quae in pavimento chori positis terrae genibus ante inceptionem horae nocturnae, ac primae, ac post finem completorii in certis Galliae monasteriis celebratur, quae communiter trium Pater noster interstitio terminatur, »Quae ex Benedicti Anianensis instituto processisse patet ex eius Vita.