Latin
21.340.235 to 21.340.240
Benedict, Regula 21.340.235-240
Unproofread scanNot analysed yet
magno, vel parvo, secundum criminis gravitatem et superioris arbitrium. Si emendare noluerit, dejiciatur, etc.] Si tamen reprehensibilis sit in his quae ad officium ejus spectant, ex Hildemaro; nam si in aliis quae ad ipsum speciatim pertineant reperiatur reprehensibilis, censet Hildemarus adhibendam esse correptionem disciplinae regularis; tum fratrum pro eo orationem, ac tandem dejiciendum. Sed Boherius existimat etiam in obedientia sua non offendentem, contra regulam alias peccantem, esse ejiciendum, sicuti de praeposito statuit S. legislator Et de praeposito eadem constituimus.] Cum proportione tamen, nam praepositus quater praemonendus, postea disciplinae regulari subdendus, ac tandem a ministerio expellendus.