Latin
Chapter 22
Benedict, Regula 22.344
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo dormiant monachi. Singuli per singula lecta dormiant. Lectisternia, pro modo conversationis, secundum dispensationem abbatis sui accipiant. Si potest fieri, omnes in uno loco dormiant: si autem multitudo non sinit, deni, aut viceni, cum senioribus qui super eos solliciti sint, pausent. Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane. Vestiti dormiant, et cincti cingulis aut funibus; et cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnium vulnerentur dormientes: et ut parati sint monachi semper; et facto signo absque mora surgentes festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. Adolescentiores fratres juxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei, invicem se moderate cohortentur, propter somnolentorum excusationes COMMENTARIUS. Quoniam dormientibus nobis vigilat adversarius, artesque prope infinitas exercet, ut fidelibus monachis fessis quiescentibus noceat, septem hoc capitulo cautelas adversus insidias versipellis adhibet S. Benedictus, uti notavit Bernardus Cassinensis. Prima est singularitas lectorum; secunda vicinitas bene conversantium fratrum; tertia multitudo fratrum in eodem loco dormientium; quarta sollicitudo et vigilantia seniorum; quinta accensio lucernae ardentis; sexta quod vestiti jaceant, et non nudi; septima separatio minorum et permixtio seniorum: quae omnia consequenter exponenda sunt.