Latin
22.353.39 to 22.353.66
Benedict, Regula 22.353.39-66
Unproofread scanNot analysed yet
Pachomio ab angelo tradita, ex Regula Magistri c. 2, ex Regula Cujusdam ad virgines cap. 14, ex Regula Solitar. cap. 50. S. Benedicti statutum renovarunt Gregorius IX et Benedictus XII in suis constitutionibus pro monachis Benedictinis. Sed quaeret fortassis aliquis quibus induti vestibus dormirent? Non una fuit omnium hac in re consuetudo; nam in praefata Regula S. Pachomii decernitur, ut «induantur noctibus lebitones lineos, praecincti lumbos, habeantque singuli melotem, id est caprinam pellem confectam albam, sine qua neque comedant, neque dormiant. »S. Paternus primum monachus, postea episcopus, «veste tantummodo qua in die usus est, ea per noctem contentus est. »ut scribit Fortunatus episcopus in ejus Vita, n. 9 Similiter S. Fulgentius in episcopatu vitam monachi retinens, «nec deposito saltem cingulo somnum petivit; …. et in qua tunica dormiebat, in ipsa sacrificabat; et in tempore sacrificii mutanda esse potius corda quam vestimenta dicebat. »S. Benedictus nihil hoc capitulo definit; sed ex cap. 55 saltem tunica et cuculla indutos quiescere debere monachos Benedictinos colligimus: sufficere enim ait monacho duas tunicas et duos cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res. Quamvis Turrecremata illum in locum sic scribat: «Licet nobis prima facie ita videatur, nihilominus quia hoc grave est et durum, antiquae consuetudini ordinis, quae ut interpres legis habenda est, standum in hac par…e consulimus. »Verum praeterquam quod istud non decernit S. Benedictus, nisi quia grave est, corium est non unam fuisse ordinis consuetudinem. S. Hildegardis hoc caput exponens: «Vestiti, inquit, dormiant, scilicet simplici et sola veste quae proxima ad cutem hominis est, ne nudi jaceant, quae lanea fu…t, et non duplici veste induti, quia hoc pati non possent: cincti cingulis aut funibus; ne vestis qua induti dormiunt, ab eis diffluat, et ne ita nudi appareant.» Quae explicatio videtur lax…or.