Latin
22.353.67 to 22.353.97
Benedict, Regula 22.353.67-97
Unproofread scanNot analysed yet
Ex lib. Usuum Cisterc. (Cap. 82) «sine cuculla, tunica, caligis jacere non debent. »Bursfeldenses ita decernunt (C…- rem. dist. 3, c. 23): «Omnia observent quae capitulum. Regulae 22 tradit observanda? dormientes videlicet vestiti, ita tamen ut pro qualitate loci vel temporis hujusmodi possit temperari vestitus; locis videlicet et temporibus frigidis pluribus; calidis vero paucioribus seu levioribus utendo indumentis. Pro habitu autem superiori cuculla utantur regulari, clausa sine manicis, nisi fuerint itinerantes, quibus conceditur scapularibus uti dormitionis tempore, non minus tamen omnes quiescentes tunica et caligis vestiantur sub habitu regulari. »Cassinenses declarant (Cap. 22) «hoc modo vestitos dormire fratres, cum scapulari scilicet cum caputio sicut in die super tunicellam propter munditiam, quod habet quasi formam cucullae secundum Clementinam. »Constitutiones Montis Oliveti: «Nocturno tempore inspiciat abbas si monachi cum biretulis laneis induti tunicella, scapulari, cinguloque cincti dormiant; iisque nocturnum scapulare conficiendum curet: secus dormientem primum aqua et pane jejunare praecipiat; secundo arctiori poena emendare procuret. »Paulo laxiores sunt Constitutiones Coelestinorum, quae solum volunt (Cap. 10, §13) ut «monachi ipsi nudi non dormiant, sed vestiti et cingulo accincti, et sine cultello juxta Regulae dispositionem; et propter evitandam immunditiam, et in aestate calorem, lanea saltem interula, et parvo scapulari sint induti; »et Fulien…ium (Cap. 22), ut «nemo sine cuculla et caputio dormiat (cum ex iis constet vestitus monachi) nec discinctus. »Non praetereundi sunt Carthusiani (Part. ii, c. 23, n. 31), qui «vestiti cilicio, tunicella, caligis, cingulo, et parva cuculla. »hoc est minimo scapulari dormiunt ex Nova Collectione statutorum. De pedum indumentis audiendus est Hildemarus (In cap. 55): «Sciendum est quia, si necessitas est caloris, potest ille monachus sine pedulibus jacere; ita tamen ut ad nocturnas statim ut surgit debeat illos induere, et sic cum illis ire debet in ecclesiam…. .