Latin
24.365.104 to 24.365.129
Benedict, Regula 24.365.104-129
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque existens in poenitentia hujusmodi, antiphonam aut psalmum non imponat, lectionem non recitet, neque invitatorii officium faciat, non osculetur textu… Evangelii, nec communicet, aut celebret, vel ministret publice in conventu, quae tamen in privato facere non prohibetur. »Antiquae Consuetudines Cluniacensis monasterii apud Udalricum I. ii, c. 18, et ms. S. Benigni Divionensis c. 32, solum habent: «Non offert, non osculatur textum evangelii, non accedit ad pacem. »Sed ab hac poenitentia abstinebant in festis duodecim lectionum, ex praedictis Lanfranci statutis, Cons. Cluniac. et S. Benigni, donec privati dies redirent; in quibus privatis diebus etiam privatim missas celebrare poterant, ut habet Caerem. Bursfeldensium, et docet Petrus Boherius in primo commentario. Usque ad satisfactionem.] Id est donec ab excommunicatione solvatur; quomodo autem solveretur dicemus postea ad cap. 44. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat.] Id est, sine servitore sibi ministrante, sine consortio fratris secum comedentis, in aliquo diversorio a communi fratrum refectorio separato, vel in communi refectorio post fratrum refectionem, uti exponit Bernardus Cassinensis. Ex antiquis etiam definitionibus Cisterc. (Dist. 7, c. 5): «Extra refectorium ubi abbati visum fuerit secundum regulam comedant. Nec post refectionem servitorum cum aliis eant ad biberes. »Et tamen Hildemarus asserit quod S. Benedictus non tollit illi locum in ordine, quod non de refectorio intelligendum puto, sed de choro, in quo tandiu debet in loco suo stare, inquit Hildemarus, usque dum fratres genuflectunt ad supplicationem litaniae: quo tempore in deputatum ab abbate locum pergens, ibidem prostratus jacet dum completur opus Dei, ut dicemus infra ad cap. 44, quamvis Lanfranci Statuta decernant (Cap. 17), ut «in monasterio, et in capitulo, in loco ubi solet esse, sit aut ultimus omnium, aut inter utrumque secundum quod culpa f…rit, et abbas praeceperit.