Latin
24.365.130 to 24.365.147
Benedict, Regula 24.365.130-147
Unproofread scanNot analysed yet
Editi fere omnes addunt: Mensura, vel hora qua praeviderit abbas ei competere. Quia si improbus sit, non solum virgis castigandus, sed nimiis etiam jejuniis affligendus: alioquin si vere sit delicti poenitens, eodem cibo et potu, quo alii reficere debet: neque enim S. Benedictus «tollit illi locum in ordine, inquit Hildemarus, vel cibum, aut potum, praeter si ille jam ex hac excommunicatione non se emendaverit. »Unde et Statuta Lanfranci (Cap. 17): «Ad levis culpae satisfactionem adjudicatus frater a communi mensa separatur, usurus cibo et potu quibus alii fratres, nisi ei nominatim fuerit interdictum. »Et Boherius in primo commentario asserit talem vino non esse privandum; in secundo vero ita scribit ad cap. 25: «In leviori autem culpa ciborum non mutatur mensura, sed hora retardatur. ». Ut si, verbi gratia, fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona; si fratres nona, ille vespera.] Similiter Regula Magistri (Cap. 13): «Quod si forte propter levitatem culpae non ei voluerit abbas duplicare jejunia; si fratres sexta reficiunt, ille ad nonam horam de uno pulmento, et panis cibarii sibi fragmentum et aquae a praeposito suo pro misericordia porrigatur. Si inculpabiles fratres hora nona reficiunt, illius supradicta refectio protrahatur in vesperum, ut sentiat quid ei malorum culpa contulit, quid per negligentiam bonorum amisit. »Usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.] Congrua autem satisfactio ex Hildemaro et Smaragdo tunc erit, quando secundum modum culpae peracta fuerit poenitentia; qua in re semper attendendum est qua intentione, aut quomodo deliquerit, aut quo animo poeniteat; citius absolvendus, si humiliter ac verecunde satisfacit; tardius, si negligenter ac lepide.