Latin
Chapter 25
Benedict, Regula 25.10
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, de excommunicatione tanquam de maxima omnium poena loqui videtur S. Benedictus cum ait (Cap. 23): Si intelligit quanta sit poena, excommunicationi subjaceat. Quarto, hujusmodi traditum Satanae in interitum carnis asserit. Quid vero sit tradi Satanae explicat S. Augustinus his verbis: «Omnis Christianus qui a sacerdotibus excommunicatur. Satanae traditur. Quomodo? Quia extra Ecclesiam diabolus est, sicut in Ecclesia Christus; ac per hoc quasi Satanae traditur qui ab ecclesiastica communione re…ovetur; unde illos quos tunc Apostolus Satanae traditos praedicat, excommunicatos a se esse demonstrat. »