Latin
25.18.22 to 25.18.34
Benedict, Regula 25.18.22-34
Unproofread scanNot analysed yet
»ex Statutis Lanfranci (Cap. 17), quae praescribunt ut gravioris culpae reus accepta disciplina, deposito cultello, capite caputio cooperto, ad locum huic negotio deputatum pergat, praecedente fratre qui clavem ipsius loci servat; ex Petro Venerabili, de Matthaeo priore S. Martini de Campis et postea episcopo Albanensi ita scribente (Lib. ii Mirae, c. 9): «Delinquentes Cluniacensi more, prout justum videbatur, sanguinolentis verberibus, ferro, compedibus, et diversi generis vinculis coercebat; tenebroso plerosque earceri mancipabat, fame valida et siti, carnis ac spiritus superbiam conterebat; aliquando quoque, quod semel tantum, quia sic oportuit, fecisse dicitur, sepultura perpetua cohibebat. Hoc tunc fecit quando cuidam spiritaliter mortuo caveam subterraneam velut sepulcrum paravit, in quo concludens cum, etc. ; »ex Bernardo Cassinensi sub finem hujus capitis: «In nonnullis monasteriis frater qui sic excommunicatur pro gravioribus culpis, in aliquo loco includitur, et nulli eundi ad eum patet accessus, et talem locum carcerem appellant, excommunicatis taliter deputatum. »Idem ex eo scribit Boherius in primo comment. ,additque: «Apud nos vero non omnes sic excommunicatos incarceramus, nec omnes non excommunicatos a carceribus eximimus; sed cum videntur hujusmodi culpabiles esse incorrigibiles, vel fugitivi, eos incarceramus aliquando, vel in perpetuum, vel in longum, vel in breve tempus. »