Latin
Chapter 25
Benedict, Regula 25.19
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen interim manerent otiosi, sic inclusis aliquid operis injungebatur, sicuti statuit concilium Aquisgran. can. 40, patetque ex S. Joanne Climaco loco a nobis supra relato, haec addente (Grad. 4): «Praefecit autem eis virum quemdam eximium cui Isaacus nomen, qui a sibi commissis precum assiduarum pensum exigebat, et prope nunquam a votis cessare permittebat. Suppeditabat eis magnam palmarum copiam, e quibus ad vitandum otium calathos texebant. »Et ex Regula Magistri (Cap. 13): «Ab hac excommunicationis hora soli posito et sequestrato ei aliqua opera propter otiositatem a praeposito suo consignetur…. . Quidquid vero extra opus assignatum peculiariter vel ultro effecerit, dispergatur, vel dissipetur. »Ita Hugo Dervensis monachus propter fugam ab aliis semotus jussus est formam crucis dominicae…. formose componere, ex lib. Mirac. S. Bercarii abbatis n. 22. Et hoc est quod S. Benedictus ait: solus sit ad opus sibi injunctum.