Latin
Chapter 25
Benedict, Regula 25.24
Unproofread scanNot analysed yet
Hae sunt poenae praecipuae quas in delinquentes S. Benedictus infligi voluit. Fuere in usu et aliae apud monachos quam plurimae, ut sunt flagellatio, et e monasterio ejectio, de quibus postea; abrasio coronae seu capitis decalvatio, conspurcatio sputamenti in facie, ut in Regula S. Fructuosi Bracarensis episcopi cap. 16. Imo not…t Mabillonius noster (Praef. in saec. iv Bened. ,part. i, n. 139) quosdam exstitisse abbates qui cum eorum judicio Regula culparum remedia credat ac poenas, errata monachorum suorum orbatione oculorum ac membrorum mutilatione punirent; unde Carolus Magnus in capitulari anni 789 pro monachis edito, cap. 16, praecepit, «ut disciplina monachis regularis imponatur, non saecularis; id est non orbentur, non mancationes alias habeant, nisi ex auctoritate regulae. »Et concilium Francofurtense anno 794, cap. 18: «Abbates qualibet culpa a monachis commissa, nequaquam permittimus caecare, aut membrorum debilitatem ingerere, nisi regulari disciplinae subjaceant »