Latin
26.376.1 to 26.376.25
Benedict, Regula 26.376.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
De iis qui sine jussione abbatis junguntur excommunicatis. Si quis frater praesumpserit sine jussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se jungere, aut loqui cum eo, vel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam. COMMENTARIUS. Inter alias quas superiori capite descripserat excommunicatorum poenas, S. Benedictus dixerat, ne quis ei fratrum in ullo jungeretur consortio, neque in colloquio. Igitur ne quis falsa pietate, aut commiseratione indiscreta motus contra aliquid praesumeret, sapienter subjunxit: Si quis frater praesumpserit sine jussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se jungere, aut loqui cum eo, vel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam.] Quod ex antiqua veterum monachorum disciplina desumpsit, apud quos, «si quis, ut ait Cassianus (Lib. ii, cap. 16), pro admisso quolibet delicto fuerit ab oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam submissa in terram poenitentia reconciliatio ejus, et admissi venia coram fratribus cunctis publice fuerit ab abbate concessa; ob hoc namque tali observantia semetipsos ab orationis ejus consortio segregant atque secernunt, quod credum eum qui ab oratione suspenditur, secundum Apostoli sententiam tradi Satanae; et si quis orationi ejus antequam recipiatur a seniore inconsiderata pietate permotus communicare. praesumpserit, complicem se damnationis ejus efficiat, tradens scilicet semetipsum voluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputat…s, in eo vel maxime gravius crimen incurrens, quod cum illo se vel confabulationis, vel orationis communione miscendo, majorem illi generet insolentiae fomitem, et contumaciam delinquentis in pejus enutriat. »Idem etiam postea statuit Magister in Regul. c. 13, eamdemque Ecclesia servavit severitatem adversus communicantes cum excommunicatis, ut patet ex can. apostolorum, ex Callixti papae epist. 2 ad Episcopos Galliae, ex concilio Antioch. an. 341, can. 2; ex conc. Carthag. iv, can. 74; ex conc. Later, sub Innocentio II, can.