Latin
26.376.52 to 26.376.67
Benedict, Regula 26.376.52-67
Unproofread scanNot analysed yet
Imo alia etiam accessit ex concilio Coitstantiensi moderatio, ut excommunicationi etiam minori non sit locus ex participatione cum excommunicato, nisi ille fuerit publice et nominatim denuntiatus. Nec mirum videri debet Ecclesiam aut monachos tantam in communicantes excommunicatis adhibuisse severitatem; hoc enim exigebat rectus ordo disciplinae, sive ad incutiendum aliis excommunicationis timorem, sive ad excommunicatos rubore suffundendos, atque hac confusione ad humilitatis satisfactionem provocandos. Alioquin si aliorum perfrui possent consortio, magis ac magis indurati excommunicationis poenam spernerent, imo alios sibi communicantes pervertere possent. «Perniciosum namque solatium tribuens, inquit Cassianus (Lib. ii, cap. 16), cor ejus magis ac magis faci… indurari, nec humiliari eum sinet, ob quod fuerat segregatus: et per hoc vel increpationem senioris nun magni pendere, vel dissimulanter de satisfactione et veni… cogitare. »Notat tamen in secundo comment. Boherius hanc legem a S. Benedicto non sic latam fuisse, quasi vellet ut jungens se excommunicato excommunicationis poenam ipso facto incurreret, «sed, inquit, ostendit textus qua poena reus dignus sit, et ple… merito possit. »Similiter Richardus de S. Angelo: «Non credo, ait, quod ipso facto incurrat ipsam dictam vindictam excommunicationis, cum istud verbum sortiatur tempus futurum designet; propter quod dico quod debet excommunicari per abbatem. »Addit tamen: «Vel dicas quod ipso facto incurrat ipsam vindictam, ut magis timeantur quae hic dicuntur. Sunt etiam nonnulli casus in quibus licite quis potest participare cum excommunicato, qui hoc comprehenduntur versiculo: Utile, lex, humile, res ignorata, necesse. Cujus explicationem videre est apud auctores qui ea de re tractaverunt.