Latin
26.376.26 to 26.376.51
Benedict, Regula 26.376.26-51
Unproofread scanNot analysed yet
3. Vide Grat. ii, q. 8. Notat vero Hildemarus quinque modis fieri posse ut aliquis cum excommunicato communicet: 1° ignorans eum esse excommunicatum; 2° ignorans legem prohibentem communionem cum excommunicato; 3° ei participans animo provocandi eum ad humilitatis satisfactionem; 4° communicans cum eo, ut eum in malitia confirmet; 5° ut det illi fugiendi consilium, et medium exsequendae fugae subministret. Ex quibus casibus qui primo et secundo modo participant, ut immunes a culpa, ita etiam immunes esse debent a poena; sic tamen ut novitiorum magister, qui probationis tempore legem non edocuit discipulos, indictam hic pro illis subeat poenam. Qui vero tertio modo cum excommunicato participavit, si presbyter est aut esse potest, in minori culpa judicari debet (si enim majorem subiret excommunicationem, inhabilis esset ad suscipiendos aut exercendos sacros ordine). Sin minus eamdem excommunicationis vindictam sortiri debet; sed ita ut paucis diebus, verbi gratia, duobus vel tribus maneat excommunicatus. Qui vero quarto et quinto modo communicant, eamdem omnino excommunicationis vindictam sustineant; hoc est tandiu excommunicentur, quandiu ille, quocum communicaverunt, fuit et debet esse excommunicatus, ita ut illo excommunicationis vinculo soluto, ipse remaneat ligatus. Ita Hildemarus temporis sui disciplinam repraesentans. Similiter Bernardus Cassinensis et Boherius observant tribus modis aliquem participare cum excommunicato: 1° Simpliciter cum eo loquendo, bibendo, comedendo, consedendo, operando; 2° ut communicet ei cooperatione et consilio; 3° ut communicet ei auctoritate vel defensione. Quibus duobus postremis modis qui participant excommunicato, eamdem sortiuntur excommunicationis vindictam; qui vero primo tantum modo, minorem dumtaxat incurrit excommunicationem. Sed in hoc illi loq…- tur secundum recentiora jura; nam tempore S. P. Benedicti nulla nisi major agnoscebatur excommunicatio, a qua posteris saeculis nonnihil relaxavit Ecclesia, praedicto casu minorem tantum inferens excommunicationem, quae nec a suffragiis, nec a consortio fidelium, nec a conferendis alteri sacramentis excludit, sed a sola sacramentorum participatione.