Latin
Chapter 27
Benedict, Regula 27.6
Unproofread scanNot analysed yet
Immittere quasi occultos consolatores sympectas.] Sympecta vox obscura et explicatu difficilis, qua in in exponenda variant commentatores. Nonnulli enim vulgatam lectionem retinentes, senipetas intelligunt semum petente…, sicuti Romam proficiscentes Romipetas vocat Callixtus papa q. 24, c. 3; et daemonas noctipetae dicuntur in Vita S. Posthumii. Quam expositionem confirmare videtur S. Pater cum subjicitis Id est seniores sapientes fratres. Verum cum huic lectioni refragentur omnes codices mss. antiqui, qui non senipetas, sed senpectas, sempectas, simpectas legunt, et celebriores Regulae commentatores. Smaragdus, Bernardus Cassin. ,Boherius in utroque comment. ,qui vocem hanc non Latinam, Graecam esse asserunt: manifestum est in recentioribus editis corruptum esse Regulae textum, idque inscitia aut incuria amanuensium, qui cum ignorarent quid sit sympaecta sive, ut legitur in mss. ,sempecta, existimaverunt ex duabus litteris ni unicam a scriptoribus m factam fuisse, quod facile credi potuit ex nonnullis mss. in quibus m vix distinguitur a ni; cumque nescirent quid sibi vellet senipectas, additam fuisse litteram c existimaverunt, legeruntque senipetas. Verum senipeta non est verbum Graecum, sed sympaecta.