Latin
Chapter 27
Benedict, Regula 27.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quid vero per sympaectas intelligit S. Benedictus, …nec alibi quoque positum aut expositum valui reperire, »inquit Boherius. Attamen συμπάικτας vox Graeca interpretatur collusor, cujus mentio est apud Palladium in Vita Serapionis Sindonitae: «Narrant vero Patres quod assumens quemdam sympaectem monachum συμπαίτην ἀσκητῆν, vendidit se in quadam civitate mimis gentilibus. »Ex quo loco Benedictus Haeftenus infert (Lib. vii, tract. 4, disq. 5) S. P. Benedictum voluisse «submitti aliquos socios et familiares, cum qu bus olim forsitan colludere fuerat solitus (frater excommunicatus), et qui actionum ejus fuerint consortes, ut ita grati et amici efficaciorem ei exhibeant consolationem. »Sed haec parum concinere videntur sequenti S. Patris expositioni, id est seniores sapientes fratres. Rectius forsan per sympaectem aliquis intelligeret seniorem aliquem fratrem qui cum abbate conspiraret ad excommunicatum colludendum, dolo bono capiendum, et ad debitum officium reducendum: atque ita intelligit Paulus Augustinus a Janua. Porro ex Ingulfi Historia quinquagenarius in ordine sempecta vocandus est.