Latin
28.383.44 to 28.383.79
Benedict, Regula 28.383.44-79
Unproofread scanNot analysed yet
»Et item (Cap. 15): «Verberatus denuo ca…ceri mancipetur, aut si poenitere noluerit, foras projiciatur. »Regula tertia S. Augustino attributa (Cap. 23): «Convictus debet emendatoriam sustinere vindictam; quam si ferre recusaverit, etiamsi ipse non abcesserit, de vestra societate projiciatur; non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. »Ita etiam Justinianus imperator (Novell. 133): «Si delictum atrocius sit quam quod medela reparari possit, tunc prorsus e monasterio ipsum expellito.» Den que Gregorius papa IV in epist. ad episcopo Galliae, etc. ,De privilegiis Floriacensis monasterii (Mis. Baluz. tom. II): «Permittimus etiam ut, si alicujus de ipsis fratribus onerosa conversatio fuerit, ipse potius cum suo detrimento discedat quam alios inquinet. »Hujusce rei praxim videre est in Vita S. Sabae n. 41 et 44, tom. III Monum. Eccles. Graec. ; in Vita sancti Aigulfi abbatis et martyris, n. 13, saec. ii Bened. ,et alibi passim apud auctores. Imo, juxta sextam synodum cap. 12, abbas vitiosus e monasterio ejici poterat. Porro circa ejusmodi ejectionem duo veniunt observanda. Primum non eam semper fuisse perpetuam, sed aliquando solum ad tempus, ut notat Menardus noster ad Concord. Regul. c. 31, §5. Secundum ejectum ejusmodi monachum sub episcopi cura remansisse, uti praescribitur in concilio Meldensi can. 59: «Monachus de monasterio sine consultu et praescientia episcopi aut vicarii ejus ad hoc regulariter deductus non ejiciatur; cujus dispositione et auctoritate de caetero vita et conversatio ejecti, ne perditus perpetuo fiat, si aliquo modo salvari potest, ordinari debet atque decerni. »Nunc vero alia viget in monasteriis consuetudo, scilicet non ejiciendi rebelles incorrigibilesque monachos, sed solum incarcerandi; id quod olim praescripserat sanctus Isidorus his verbis (Cap. 15): «Quamvis frequentium gravissimorumque vitiorum voragine sit quisquam immersus, non tamen a monasterio projiciendus; sed juxta qualitatem delicti coercendus est;