Latin
28.383.80 to 28.383.105
Benedict, Regula 28.383.80-105
Unproofread scanNot analysed yet
ne forte qui poterat per diuturnam poenitudinem …,dum projicitur, ore diaboli devoretur. »Et Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 20): «Quod si nec sic corrigi voluerit, intra septa monasterii sub poenitentiae tenore ab omnibus praeter custodibus segregata, tandiu castigetur diversis correctonibus, usque dun ejus humilitas omnibus vera credulitate patefiat, quoniam et invitis saepe salus praestatur. »Idem approbasse videtur S. Gregorius, seu quivis alius in libros Regum (Lib. iv, cap. 9), ita sor…bens: «Qui sunt in monasteriis lepidi, medendi sunt quasi agri, non sunt ejiciendi ut mortui. »Accedunt nova statuta Cartus anorum (Parth. ii, cap. 9, n. 5): «Nullus pro quocunque crimine de ordine expellatur, sed pro modo criminis et delicti, carceri perpetuo vel ad tempus intrudatur. »Atque ita Paulus saeculo xi abbas S. Albani in Anglia, «contumacibus carcerem tetrum et fortem constituit praeparari, »ut scribit Matth. Paris, in lib. de Vit. viginti trium abbatum S. Albani. Eadem lex fuit sanctimonialibus posita, quarum cum una ex monasterio Metensi S. Petri, detracto velo, ejecta esset, recipi jussa est, et intra monasterium in ergastulo poni decreto synodi Metensis anni 888, can. 9. Possunt tamen etiam nunc incorrigibiles, servatis servandis, ex bulla Urbani VIII expelli ex monasteriis. Et iterum infidelis, si discedit, discedat.] Haec dicit Apostolus de infideli cum conjuge fideli matrimonio conjuncto, quam si propter fidem relinquat, discedere permittit. Ejus ve ba suo proposito S. Benedictus adaptat: Infidelis si discedit, aut sponte de monasterio egrediens, aut invi…e projectus, uti exponit Hildemarus, discedat. Ne una ovis morbida totum gregem contaminet.] Sive, ut luquitur Justinianus imperator (Novel. 133): «Ut cum seipsum a melioribus ad deteriora contulerit, ipse solus improbitatis suae fructum capiat, neque vitiorum suorum aliquid caeteris contagione affricet, quemadmodum peste laborantia et incurabiliter aegrotantia solent pecora.