Latin
3.99.125 to 3.99.150
Benedict, Regula 3.99.125-150
Unproofread scanNot analysed yet
16, c. 12), admittebant: quamvis in nonnullis monachorum congregationibus soli sacris ordinibus initiati, ut minimum subdiaconi, capitularibus tractationibus intersint. Atque ita apud Carthusianos ex nova collectione statutorum, ii parte, cap. 4. Sed et hoc apud cos recens est, nam Statuta Guigonis cap. 37, Antiqua Statuta, ii parte, cap. 7, omnes monachos absolute convocari volunt. Sic autem dent consilium fratres cum omni humanitatis subjectione.] Hactenus S. Pater abbatem docuit quo pacto fratres ad consilium adhibere debeat; jam vero qualiter ipsos proprium sensum exprimere deceat exponit, dicens: Sic autem dent consilium fratres: sub hac nimirum forma quam tradit Hildemarus hunc regulae textum, Dicat unde agitur, explicans: «Tunc debent respondere monachi hoc modo: Auctoritas vestra est interrogandi, et nobis data est licentia respondendi; nunc autem rogamus ut quod dicturi sumus non procaciter esse dictum recipiatis, quod respondebimus, quia cum vestra licentia dicimus. »Quibus abbas respondere debet: «Nostra est licontia ut dicatis. »Tunc unusquisque quod sentit exponat. Cum omni humilitatis subjectione.] Id est modeste et humiliter; quod utique praestabit quisquis non nisi vocatus venerit, interrogatus locutus fuerit, alios loquentes cum contemptu non irriserit, eorum verba superbe et tumultuose non interruperit; «quia superbus, ut ait S. Bernardus (De grad. humil. cap. 16), primus in conventibus residet, in consil is primus respondet, non vocatus accedit, non jussus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta. »Vel etiam humilitatis subjectio, ut o servat Haeftenus (Lib. iii, tract. 5, disq. 7), in hoc potissi…nium spectatur, si interrogatus frater non absolute et auctori ative, quasi decretoriam proferens sententiam dicat: Sic agendum est: Sic fieri debet: Haec mea resolutio; sed: Ita mihi videtur: Credo quod sic fleri posset, etc. ,adjiciendo illud quod peritissimis quoque theologis et jurisperitis familiare est: Salvo meliori judicio. Ut non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit.] Hoc enim humilitati, cum qua dari consilium jussit, repugnat.