Latin
3.99.151 to 3.99.175
Benedict, Regula 3.99.151-175
Unproofread scanNot analysed yet
«Quae major potest esse superbia, inquit S. Bernardus (Serm. 2, de Resurrect.) ,quam si unus suum judicium praeferat universae congregationis judicio, quasi solus haberet spiritum Dei? »Neque vero sic capienda sunt, S. Benedicti verba, quasi omnino sententiam suam tueri prohiberet; imo licet ad objecta respondere, quodque sibi visum fuerit sanius, validissimis, quoad fieri potest, rationibus firmare, dummodo omnis absit obstinatio aut pertinacia. Sed quid si insurgat loquenti contrarius aliquis? Audi Hildemarum: «Quod si alter e latere surgit dicens: Quia hoc quod dicis nec bonum, nec verum est, hic debet ille alter caute vigilare, ne in procacitatem cadat; id est debet dicere abbati: Si vobis placet, ego mittam rationem quam de hac re sentio, et non debet contra illum fratrem qui sibi contrarie dixit aliquid contrarium dicere. Quod si abbas dederit licentiam, dicat rationem humiliter illius rei ita: Tantas habet congruentias, et tantas contrarictates. Si autem abbas non dederit licentiam dicendi rationem, ille vero taceat. »Sed magis in abbatis pendeat arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant.] Etsi contrarium ipsi senserint; neque indigne ferant siquando suum viderint deseri judicium, sed potius aliorum praevalere gaudeant; ut tacitus quisque illud sibi apud se usurpare queat S. Bernardi ad Ogerium scribentis (Epist. 87): «Agnoscens siquidem meae sapientiae siccitatem, imo insipientiae meae semper suspectam habens temeritatem; cum non fit quod fieri laudo, nec audeo, nec debeo indignari, desiderans quemque consultius agere. Quoties vero mea sententia eligitur ac tenetur, gravi fateor onere me premi sentio, rei finem semper pavidus, et nunquam securus exspectans. »Eadem erat mens haud dubium abbatis Poemenis, de quo referunt (Apophthegm. Pat. tom. I Mon. Eccl. Graecae, p. 618), «quod nunquam voluerit dare consilium suum, post alterius senis responsum, sed magis laudibus illud prorsus extulerit.