Latin
3.99.291 to 3.99.321
Benedict, Regula 3.99.291-321
Unproofread scanNot analysed yet
»Idem docet Gaufridus Vindocinensis lib. iv, epist. 22. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat.] Smile est illud Regulae S. Pachomii (Art 118): «Si inventus fuerit unus ex fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati. »Regularem autem disciplinam in eo constituunt, ut is qui deliquit, semel et iterum secreto admoneatur; deinde si non emendaverit objurgetur publice; postea si neque sic correxerit, excommunicationis vindicta plectatur; tandem non emendatus excommunicatione corporal, vindictae subjaceat; denique si flagellum non emendaverit, adhibeatur oratio fratrum; postremo, omnibus frustra tentatis, expellatur de monasterio. Ita fere Smaragdus, Hildemarus, et Bernardus Cassinensis, quorum sententiam confirmare videntur Consuetudines S. Benedicti Anianensis tom. IV Analectorum editae; atque hoc vocabant transire per gradus. In Regula S. Donati ad virgines regulari subdi disciplinae idem est ac carceri mancipari; nam capite 2, quod totum ex regula S. Benedicti cap. 3 desumpsit, sexu masculino in femininum mutato, postquam dixit: Quod si praesumpserit disciplinae regulari subjaceat; quasi explicans quid illud sit, subjungit: Id est in cella detrudatur, donec poenitendo humilietur. Erit forte qui regularem disciplinam hic accipiat pro flagelli verbere. Ita Venusinus abbas in Vita S. Petri abbatis Cavensis n. 28 (Boll. 4 Mart.): «Ante altare eum ducens, regulari disciplinae subdidit, atque tam acriter verberare coepit, ut inter dolores exclamaret. »Certe disciplinam in Regula S. Benedicti pro corporali aliqua vindicta sumi patet ex ejusdem Regulae cap. 65, ubi vitiosum praepositum verbis admoneri praecipit usque quater, et si non emendaverit, addit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis. Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat.] Primo cum timore Dei, quia, ut dicit citatus a Boherio Cassiodorus, «semper bene geritur, si coelestis metus humanis moribus apponatur. »Deinde cum observatione regulae, ut ostenderet non minus abbatem quam monachos regulae subdi.