Latin
3.99.322 to 3.99.337
Benedict, Regula 3.99.322-337
Unproofread scanNot analysed yet
Sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum.] Quod Trequenter abbati S. Pater ingerit, praesertim cum aliquid ei potestatis concedit, ut de accepto et concesso honore haud extollatur, ac semper cogitans quale suscepit onus, in Dei timore permaneat. Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus.] Vel etiam detrimento. Minora vocat ea quae fere usu quotidiano eveniunt, et ad omnem congregationem non pertinent, sed ad speciales tantummodo personas, eorumque officia, sive, ut vocabant, obedientias; ut sunt eligere praepositum, sicut habetur Regulae cap. 65, cum consilio fratrum ipse ordinet sibi praepositum, decanum, cellerarium, etc. ,emere hoc aut illud ad ornandam ecclesiam, et alia hujusmodi. Vel etiam minora possunt dici ea quae nunc ex jure absque ullo fratrum consensu abbas potest exsequi. Seniorum tantum utatur consilio.] Seniores hic vocat non omnino decrepitos, aut ordine monasterii primos, sed prudentes, discretos, expertosque fratres, quorum in electione non tam aetas quam maturitas consideranda est: quamvis in iis non sit spernenda senectus, maxime si cum judicio et discretione juncta sit; nam, ut dicit vulgatus S. Ambrosius (In I Tim. v): «Apud omnes utique gentes honorabilis est senectus, unde et Synagoga, et postea Ecclesia seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur in Ecclesia. »Ubi ergo aequalis est morum maturitas, discretio, prudentia, et in sene et in juvene, debet senex juniori praeponi. Jam vero si quaeras quaenam potissimum virtutes in senioribus debeant requiri, respondet Hildemarus: In isus senioribus tria debent inquiri: fides, spes, charitas: fides, qua sub silentio tegant omnia; spes aeternorum praemiorum, qua roborati pro tuenda veritate omnia sustineant; charitas, qua omnes idem sapiant. His adde cognitionem boni et mali, qua possint illud prosequi, et istud persequi;