Latin
3.99.338 to 3.99.363
Benedict, Regula 3.99.338-363
Unproofread scanNot analysed yet
summam prudentiam, summamque discretionem. De numero vero seniorum Boherius existimat duos sufficere, et revera satis esse in minori congregatione non negaverim; at vero in majori tres quatuorve consulendos existimarem. Atque ita se habuisse apud veteres monachos colligitur ex his Hildemari verbis: «Cum tres aut quatuor locuti fuerint, alius inter illos sine vocatione accedat absque verecundia. »Apud Cassinenses seniores sunt: Prior claustralis, decani, magister novitiorum, et cellerarius; in congregatione Montis Oliveti: Vicarius, cellerarius, magister novitiorum, procurator, et senior secundum professionem. Fulienses vero in suis Constitutionibus haec statuunt (Cap. 3): «Seniorum appellatione intelligimus praeter subpriorem cujusque monasterii duos sacerdotes, ubi decem vocales sunt; aut unum sacerdotem, ubi minor est numerus, quos superior tanquam virtute, judicio, usuque rerum praestantiores e conventu suo elegerit, ut eorum consilio adjuvetur; quibus, quotiescunque de rebus temporalibus agitur, accedet cellerarius. »Sicut scriptum est: Omnia fae cum consilio, et post factum non poenitebis.] Ita S. Basilius (Reg. Brev. interrog. 104): «In universo, inquit, generatim negotio meminisse debet antistes necessario Scripturae dicentis: Cum consilio fac omnia. »Hinc S. Vitalis, ordinis ejusdem S. Basilii abbas, inter alia ad successorem suum hortamenta: «Quae autem facienda contingunt, ait, tam spiritalia quam corporalia, non secundum proprium arbitrium et voluntatem, sed cum conscientia fiant, et consilio majorum, et eorum qui digni sunt reverentia. »Similiter et Petrus Blesensis ad abbatem S. Launomari scribens: «Omnia cum consilio fac; castorum enim consiliorum mater Sapientia in libro nominis sui dicit: Ego in consiliis habito, et intersum cogitationibus eruditis. Probatos autem in religione tecum habeas in consilio, in obsequio, in contubernio, tuae custodes honestatis et tesies. »Hac in re laudant imprimis S. Fulgentium, qui, ut dicit anonymus ejus discipulus in illius Vita, cap. 29 (Apud Boll. 1 Januar.) ,«in omni consilio Bysaceno de rebus majoribus ipse primus consulebatur;