Latin
Chapter 30
Benedict, Regula 30.7
Unproofread scanNot analysed yet
Aut acribus v rberibus coerceantur. ]Ita etiam sanctus Pachomius (Art. 97): «Omnes pueri qui non timent confundi pro peccato, et correpti verbo non emendaverint, verberentur quandiu disciplinam accipiant, et timorem. »S. Isidorus (Cap. 17): «In minori aetate non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis emendandi sunt plagis, ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat. »Magister (Cap. 14): «Infantul s usque ad quind cim annos non excommunicari, sed praecipimus vapula i pro culpis. «S. Fructuosus (Cap. 6): «Quod si in aliquo, quae diximus deprehensi fuerint, continuo ab ipso suo decano virga emendentur. »Sed S. Basilius pueros ita puniri praescribit (Regul. fus. ,cap. 15): «Cibum, inquit, usurpavit intempestive? majore dici portione jejunus maneat. Immodeste et turpiter comed…? tempore refectionis cibo prohibitus, cogatur alios scite vescentes contueri, ut et abstinentia puniatur, et gravitatem discat. Otiose quid locutus est? Convicium dixit proximo suo? mentitus est? aut aliorum quid eorum dixit quae prohibita sunt? et jejunio et silentio castigetur. »Ut sanentur. ]Nam, ut ait Scriptura, Stultitia colligata est in corde pueri, et virga duciplinoe effugabit eam (Prov. xxii).