Latin
31.402.1 to 31.402.22
Benedict, Regula 31.402.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
De cellerario monasterii qualis sit. Cellerarius monasterii eligatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non injuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum, qui omni congregationi sit sicut pater. Curam gerat de omnibus, sine jussione abbatis nihil faciat. Quae jubentur custodiat: fratres non contristet. Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter costulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum, quia qui bene ministraverit, gradum bonum sibi acquirit (I Tim. iv). Infirmorum, infantium, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die judicii rationem redditurus est. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam, ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat negligendum; neque avaritiae studeat, neque prodigus sit, aut exstirpator substantiae monasterii: sed omnia mensurate faciat, et secundum jussionem abbatis. Humilitatem ante omnia habeat: et cui substantia non est quae tribuatur, sermo respensionis porrigatur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum (Eccli. xviii). Omnia quae ei injunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus prohibuerit, non praesumat. Fratribus constitutam annonam sine aliquo typo vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii, quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis (Matth. xviii). Si congregatio mejor fuerit, solatia ei dentur, a quibus adjutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt: ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei COMMENTARIUS. Cellerarius monasterii. ]Ita nimirum S. Pater vocat cum cui curam et administrationem rerum temporalium committit, a cella, seu cellario, in quo reservantur ac celantur ei quae ad vitae sustentationem pertinent.