Latin
31.402.102 to 31.402.108
Benedict, Regula 31.402.102-108
Unproofread scanNot analysed yet
unde Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii et alterius Macrii: Abbas, inquit (Cap. 12), «decernero debet quomodo debeat esse qui cellarium fratrum contineat; debet talis tantummodo eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fiatribus suis vicium gubernare. »Et Regula Magistri (Cap. 16): «Cellerarius vero ipse frater ordinatur, qui probatus fuerit ab abbate fidelis et abstinens esse, quem numquam vicit aliquando aliqua desideriorum gula, vel qui non multum amat manducare aut bibere. »Id tamen maxime vitare debet, cum extra monasterium cum saecularibus manducat: qua de re vi'e Joannis Gorziensis exemplum.