Latin
31.403.1 to 31.403.22
Benedict, Regula 31.403.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Non elatus.] E a us dicitur in superbia elevatus, audax, jartans et arrogans, »inquit Smaragdus. In hoc tamen superbiam ab elatione distinguit Hildemarus, quod elatio in spiritalibus, superbia in spiritalibus simul et temporalibus fiat. Non turbulentus. ]Turbulentus ex Hildemaro dicitur obscurus, ηon sincerus, non hilaris, furibundus; velutitaer dicitur turbulentus cum non est serenus, id est lucidus. Sive aqua dicitur turbulenta cum non est limpida et lucida; ita homo dicitur turbulentus cujus vultus obscurus est, id est non hilaris aut suavis. »Eodem fere modo Bernardus Cassin. ,Nicolaus de Fractura et Turrecremata. Non injuriosus.] Ad injurias inferendas contumeliasque irrogandas promptus. Non tardus. «In obediendo scilicet mandato superioris, nec in constitutam annonam fratribus etiam tribuendo, »inquit Boherius. Non prodigus.] Id est, nun s largus, aut profusus, consumptor et dilapidator bonorum monasterii, ne forte ex ejus profusione totius monasterii ruina manaret. Ita autem se gerere debet, ut annui sumptus monasterii non excedant reditum; quin imo nec totum expendat, ut semper supersit aliquid pauperibus erugandum, furtuitisque casibus opportune possit occurri. Sed timens Deum.] Quod est veluti antedictorum corollarium, ad quod illa omnia referri debent. Qui enim Deum timuerit, praedicta omnia facili negotio observabit. Qui omni congregationi sit sicut pater. ]Ut cum charitate cuncta administret, omnes fratres tamquam filios diligat, eisque necessaria affatim subministret, nullum negligens, nullum spernens; et quia patris est omnium quae familiam spectant curam suscipere, apposite subjungit: Curam gerat de omnibus, sine jussione abbatis nihil Faciat. ]Quae quo licet inter se pugnare videantur (n m curam gerere de omnibus haud potest, cui nihil sine jussione facere permititur), facile tamen conciliantur ex consequentibus. Quoe jubentur custodiat. ]«Quod idem e t, inquit Smaragdus, ac si diceret: Quod superius dixi de omnibus illu a curam agere;