Latin
31.402.53 to 31.402.80
Benedict, Regula 31.402.53-80
Unproofread scanNot analysed yet
31), ut cellerarii monasteriorum eligantur in banchetto per vota secreta, de consensu majoris partis ipsius. Generalis vero abbas pro quolibet monasterio ad hoc munus duos idoneos nomenab i, ex quibus electus censeatur qui plura vota habuerit. »Isthaec autem electio singulis olim annis apud nostros celebrabatur, ut docet nos Mabill niq his verbis (Proef. ad soec. iv Ben. ,part. . i, n. 126): «Officium istud (obedientiam vocabant veteres) in an aum committi antiquus mos est in ordine nostro usitatus. »Cujus sententiam confirmat anonymus in Vita S. Salabergae (Soec. ii Ben.) : «Famulaque Christi, cui obedientiae causa eodem anno juxta tenorem Regulae ad cellarium custodiendum sororibusque ministrandum ordo evenerat. »Idem colligitur ex Vita S. Joannis Gorziensis n. 73. Auctor est tamen Hildemarus, decanos et cellerarios plures in annos continuari debere: «Cellerarius, inquit (In cap. 32), et decanus non dicit ut per vicem sibi succedant, sed usque dum non potest meliorem invenire, semper ille debet esse in decania sua, aut ille in cellario suo, etiamsi per decem annos meliorem non potest invenire, ille solus agat illud ministerium. »Bernardus etiam Cassinensis et Boherius docent cellerarios, decanos praepositosque non sib succedere per vices. Sed ex Constitutionibus Cong. Montis Oliveti cellerarius «per quadriennium tantum duret, quo elapso, per alios quatuor annos idem munus in eodem monasterio exercere non possit. »De aliis obedientiis dicemus sequenti capite. Electionis modus erat omnino solemnis: eadem enim benedictione qua prior ordinabatur absolvebaturque cellerarius, ut patet ex Udalrico, I. iii, c. 18, et ex mss. Consuet. S. Benigni, c. 38. Sapiens. ]Ut domus Dei a sapientibus sapienter administretur, ubi sapiens ex Bernardo Cassinensi, «et prudentiam, et scientiam, et intelligentiam importat, nec solummodo debet esse sapiens in rebus ordinandis humanis, sed et maxime philosophus, id est amator sapientiae in divinis.