Latin
31.402.23 to 31.402.52
Benedict, Regula 31.402.23-52
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnulli cellarium custodem cellarii appellant, alii oeconomum, quidam provisorem, aliqui procuratorem nominant, cujus vocis fit mentio in Tripart to libro Mir. S. Roberti abbatis Casae Dei, auctore Bertrando, dist. 1, n. 3. Eligatur. ]Non ait: p… natur ad libitum abbatis; sed eligatur, id est constituatur, qui melior ex omnibus repertus fuerit; alias personarum esset acceptio, non electio: «Quid est enim electio, inquit Hildemarus, nisi separatio optimi a meliore, vel melioris a bono, aut boni a malo? »De congregatione. ]Quia, ut ait idem Hildemarus, non aliunde debet eligi: »Ubi «laicos excludit, et illos qui mores et actus religionis et fratrum ignorant, »inquit Bernardus Cassinensis, atque, ut addit Nicolaus de Fractura. «clericis ac religiosis oppido sunt infesti. »Nihil tamen vetat aliquando piis laicis ac Deum timentibus uti ad exsequenda servorum Dei extra monasterium negotia, ut non sit necesse ce lerariis toties progredi foras, et cum saecularibus conversari, quia non omnino expedit animabus eorum. Vide Vitam S. Joannis abbatis Gorziensis, n. 85 et 86, saec. v. Sed quaeret aliquis a quo fieri debeat hujusmodi cellerarii electio, quando, et quomodo? Respondet Boherius: «Per abbatem pariter et conventum, cum hujus officium sit de praecipuis causis. »Atque ita Regula S. Fructuosi (Cap. 6): «Eligatur cellerarius bonae patientiae probatus, quem communis elegerit collatio. »Sed Bernardus Cassinensis hanc electionem asserit fieri non debere «secundum ordinem juris, sed secundum discretionem abbatis, convocato aliquo concilio seniorum aliquorum. »Eodem modo Nicolaus de Fractura, Turrecremata, Matthias Lambert, Joannes Craesbeeck maturo dicunt judicio ab abbate eligendum cum consilio saltem seniorum. Sicque observant Cassinenses, ad verbum eligatur ita declarantes (Declar. Cass. ,c. 31): «A praelato scilicet de consilio seniorum Patribus proponendus; sit autem decanus, et omnino moribus gravis. »Sed Consitutiones Montis Oliveti praescribunt (Part. ii, cap.