Latin
31.403.337 to 31.403.360
Benedict, Regula 31.403.337-360
Unproofread scanNot analysed yet
iii, c. 11): «Quoties loquuntur in claustro, camerarius, vel ejus junior, qui etavem camerae portat, numquam debet d esse; tunc enim auditurus est a singulis quid ille, aut ille opus habeat; et nec ad ipsos pueros venire negligit, ut ab eis si quid sit quo indigeant, sciscitetur. Ergo ea vice dat quidquid est dandum, ne si fratres, qui ab eo ad aliam horam, qua silentium est, quaesierint, silentium tenere non possint. »Et alibi agens du his quae non licet facere nisi ad horam loquendi, ita habet (Lib. ii. c. 20): «Si quid opus habet a camerario quaerere, tunc maxime quaerit. »Idem praescribunt Divionenses S. Benigni Consuetudines c. 43. Quod nec obscure insinuant Hildemarus et praecitati Smaragdus et Bernardus Cassinensis, cum horas competentes esse asserunt, quando silentium tenere fratres non debent, sive legere, aut orationi vacare: idem sit judicium de tempore labores, et comestionis, quo strictum fratribus silentium indictum est. Dentur quoe danda sunt, et petuntur quoe petenda sunt. ]Hic tacite omnia superflua ac statui monastico contraria S. P. Benedictus re ecat, cellerarium astringens ad solas res necessarias distribuendas; dentur quoe danda sunt; el fratres ad petenda quoe vetenda sunt, et non alia. Ut nemo perturbetur neque contristetur in demo Dei. ]Hoc est in monasterio; «Vere enim monasterium domus Dei est, inquit Richardus de Sancto Angelo, quia ihi semper ora ur. »Addit Nicolaus de Fractura: «In quo Deo servimus. »Vel eti m, «domus Dei bonorum monachorum sanctissima corda, et eorum sunt purissima habitacula, in quibus mundissimum Domino suo praebent habitaculum, »ut loquitur Smaragdus.