Latin
32.414.1 to 32.414.27
Benedict, Regula 32.414.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
De ferramentis vel rebus monasterii. Substantiae monasterii in ferramentis vel vestibus, seu quibuslibet rebus provideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit; et eis singula, ut utile judicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbas brevem teneat: ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicis im succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. Si quis autem sordide aut negligenter res monasterii tractaverit, corripiatur; si non emendaverit, disciplinae regulari sitbjaceat. COMMENTARIUS. Substantioe monasterii. ]Quid substantiae nomine hic intelligatur, explicat Bernardus Cassinensis his verbis: «Substantia pro rebus illis quibus vivimus et subsistimus, vel quae ad nostram substantiam sunt cooperativa intelligitur. »Quod quasi exponens Richardus de Sancto Angelo ait: «Puta granum, milenum, hordeum, et similia. »Rectius tamen meo judici »Boherius in secundo comm. substantiam hic interpretitur pro rebus mobilibus monasterii; quod et in consequentibus fatetur ipse Bernardus; indicatque haud obscure sanctus P. Benedictus cum subjicit: In ferramentis. ]«Videlicet utilibus ad laborandum, »inquit Richardus de S. Angelo. Ubi ferramentorum nomine omnia intelligit instrumenta quibus inter laborandum fratres utuntur, «sive sint ex ferro, sive ex aere, sive etiam sint vasa de lignis, »ait Bernardus Cassinensis. Et Hildemarus: «Ferramenta attinent ad sappam, ad securem, seu dolatoria, et reliqua his similia. »Vel vestibus. ]Hunc locum non ita recte videtur intellexisse Hildemarus, cum dicit: «Vestes attinent ad vesti: enta illa quae debent in operam habere, quando operantur aliquid quod eis a priore injunctum fuerit; »nam S. Benedictus hic loquitur de quibu libet ve tibus. Seu quibuslibet rebus. ]Ut privilegiis et aliis munimentis. ,vasis argenteis, libris, ornamentis ecclesiasticis, bladis, vinis et aliis pretiosis, quae non debent extra monasteria poni, »infit Boherius. Recte. Provideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit.