Latin
32.414.215 to 32.414.235
Benedict, Regula 32.414.215-235
Unproofread scanNot analysed yet
et quae, et quot, et quibus ecclesia, monasterium, p ioratus administratio, seu locos hujusmodi debent; et quae, et quot, et a quibus debentur eisdem, et sub quibus obligationibus debent, et debetur eisdem; et quae, et quot, alia bona mobilia, vel vasa sive ornamenia, vel supellectilia et similia ini…i fuerint. »Ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt. ]Haec verba confirmant annuam, quam supra diximus, obedientiarum mutationem, quae etiam amplius patet ex cap. 53, quo praescribitur, ut ad hospitum coquinam ad annum ingrediantur duo fratres. Ex Bernardo tamen Cassinensi «Cellerarius, seu decani, aut praepositi non succedunt per vices. »Ita ille, habita ratione ad usum sui temporis. Si quis autem sordide aut negligentur res monasterii tractaverit, corriplatur; si non emendaverit, disciplinoe regulari subjaceat. ]Hoc est, ducatur per sex gradus, de quibus supra, ex Hildemaro in cap. 3, ex Bernardo Cass. et Nicolao de Fractura hic. In Regula vero Orientali decernitur (Cap. 13), ut «in qualicunque omnino arte, quae excercetur a fratribus, si quid perierit, et per negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a Patre minister operum; et ipse iterum increpet alium, qui opus perdiderit, duntaxat juxta voluntatem et praescientiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem. »In Regula S. Caesarii ad virgines: «Si quae vero vestimenta, calceamenta, utensilia negligenter expendenda vel custodienda putarint, tanquam interversores rerum monasterialium severius corrigantur. »Denique in Regula Magistri: «Qui vero frater non mundum ferramentum a terra de agro revocaverit, accusatus ad mensam a custode ferramentorum, poenae nomine in refectione in portionem panis sui unam quadram minus accipiat usque ad satisfactionem vel emendationem promissam; quia exinde aeruginat ferramentum, cum mundum non fuerit positum. »