Latin
33.425.1 to 33.425.17
Benedict, Regula 33.425.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid debeant monachi proprium habere. Praecipue hoc vitium peculiare radicitus amputandum est de monasterio, ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine jussione abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino: quippe quibus nec corpora sua, nec voluntates licet habere in propria potestate. Omnia vero necessaria a Patre monasterii sperare; nec quidquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. Omniaque omnibus sint communia, ut scriptum est: nec quisquam suum aliquid dicat aut praesumat (Act. iv). Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admonitus semel et iterum, si non emendaverit, correptioni subjaceat. COMMENTARICS. Cum ea sit pecuniae aliarumque rerum temporalum natura, ut picis ad instar vix tangi possint quin haereant manibus, apposite omnino sanctus Benedictus postquam de cellerario aliisque substantiae monasterii administris egit, ne forte praetextu administrationis commissaeque sibi obedientiae aliquid sibi proprium vindicare praesumerent, de amputanda a monachis proprietate consequenter traciat: quam hoc capite primum a corde, deinde ab opere, tandem ab ore eliminare conatur. Sibi enim in titulo quasi proponens, si quid debeant monachi proprium habere? respondet: Proecipue hoc vitium radicitus amputetur de mona- Sterio. ]Radicitus, id est a corde, quod est fons, radix, et origo omnis mali omnisque cupiditatis; «ut nec in intentione, nec in voluntate remanent aliquid de proprietate, per quod possit ad actum aliquem pullulare, »inquit Bernardus Cassin. Et recte omnino: nam, ut ait Cassianus, «non solum pecuniarum est cavenda possessio, verum etiam voluntas ipsa ab animo penitus extrudenda: non enim tam effectus philargyriae vitandus est. quam affectus ipsius radicitus amputandus est; nihil enim proderit pecunias non habere, si voluntas in nobis fuerit possidendi. »Verum non solum voluntas desideriumque habendi, sed etiam vel minimus, in his quae nobis ad usum conceduntur, affectus resecandus est.