Latin
33.425.229 to 33.425.254
Benedict, Regula 33.425.229-254
Unproofread scanNot analysed yet
quae sanctus Pater exposuisse videtur, cum cap. 55 ait: «Et ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessarii, id est cuculla, tunica, pedules, calagae, bracile, culteltus, graphium, acus, mappula, tabulae; ut omnis auferatur necessitatis excusatio. »Tertio, abbatem et cellerarium in necessariis administrandis valde sollicitos esse debere; quia, «sicut sancitum est ut nihil proprium habeant, ita justum est ut omnes quae necessaria fuerint a sancto abbate accipiant, »inquit sanctus Caesarius in Reg. ad, monachos (Cap. 16). Et citatus hic ab Hildemaro Gregorius: «Si vult paster suis discipulis proficere, magnum studium debet habere de temporalibus necessitatibus praebendis. »In quibus etiam distribuendis attendere debet quod ait Trithemius (De Propr. monach. ,cap. 9): «Quae sine culpa potest concedere, non debet cum periculo denegare: suscepit enim infirmorum curam, non fortium. »Quarto, quod sicut omnia necessaria a Patre monasterii sperare, ita superfla resecare oportet: «Ab abbate igitur necessaria speranda sunt, infit Trithemius (Ibid. ,c. 5), non superflua; quia ubi necessitas ad usum monachorum permittitur, superfluitas ut crimen condemnatur; et sicut abbas necessaria fratribus denegans, graviter a Deo reprehenditur, ita si concesserit superflua, tanquam praevaricator sancti ordinis condemnatur. »Hinc concilium Tridentinum (Sess. 25, de Regul. ,c. 2): «Mobilium usum ita superiores permittant, ut eorum supeflex statui paupertatis quam professi sunt conveniat, nihilque superflui in ea sit, nihil etiam quod sit necessarium eis denegetur. »Jam vero si quaeras quid sit superfluum? respondet Joannes de Fano (In discursu super observ. Paupert. Fratr. Minor.) : «Superfluum est illud quo sublato reliquum sufficit. Duarum altera superfluit, quando una illarum sufficit; multum superfluit, quando parum satis est: pretiosum abundat, si vile satisfacit. »Quinto, observat Hildemarus sanctum Patrem Benedictum non dixisse omnia necessaria a parentibus, vel ab amicis, sed a Patre monasterii speranda esse.