Latin
33.425.255 to 33.425.280
Benedict, Regula 33.425.255-280
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe indignum est abjectis saecularibus curis, relictis saecularibus charis, monachum quasi fastidientem monasticam paupertatem, ad parentum aut amicorum thesauros recurrere; quos pauperibus distribuendo in coelestes thesauros recondere deberet. Nec quidquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. ]Quod sic non capiendum, quasi posset abbas fratribus permittere proprium, cum nec summus pontifex id queat, ut supra dicebat Innocentius III. Omniaque omnibus sint communia. ]Utpote quibus «Deus communis est, communis pietatis negoliatio, communis salus, communia certamina, communes labores, communes quoque coronae, »ut loquitur sanctus Basilius (Constitut. monast. cap. 19). Nec quisquam suum esse aliquid dicat aut proesumat. ]Hactenus S. P. Benedictus proprietatis vitium ex corde et opere monachi eliminare aggressus est: jam vero illud etiam in ore ejus condemnare videtur, dicens: Nec quisquam suum esse aliquid dicat: ad quem locum illustrandum Joannes Trithemius (De Propr. monach. ,c. 6): «Non dicat abbas suum aliquid, non codex meus, non ager, non villa, non census; sed si tale coram hominibus dicere oporteat, noster, non meus dicat. Etenim cum res monasterii communitatis sint, et communitas praesupponit multos, nulli videatur ridiculum si monachus aut abbas, singularis persona dixerit nostrum. Ad communitatem dicti sermonis refertur intentio; neque puerilia sunt haec, quae SS. Patres antiquissimos tam studiose constat observasse, ut poenitentiam in transgressores praescriberent. »Ad SS. Patres quod spectat ex antiquis eorum institutis ac regulis apparet quanta sollicitudine frigidum illud verbum meum in communi sermone vitarent. De Aegyptiis Tabennensiotisque audiendus est Cassianus (Lib. iv, c. 13): «In aliis quoque monasteriis, in quibus aliqua remissius indulgentur, hanc regulam videmus strictissime nunc usque servari, ut ne verbo quidem audeat quis dicere suum aliquid; magnumque sit crimen, ex ore monachi processisse codicem meum, tabulas meas, graphium meum, tunicam meum, caligas meas;