Latin
33.425.281 to 33.425.313
Benedict, Regula 33.425.281-313
Unproofread scanNot analysed yet
proque hoc digna poenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem, vel ignorantiam hujusmodi, verbum de ore ejus effugerit. »Ex sancto etiam Basilio (Reg. fus. ,cap. 32): «Doctrina veritatis omnino illud meum ac tuum inter fratres dici vetat. »Idem videre est in aliis monasticis regulis passim. In Regula sancti Augustini (Cap. 1): «Non dicatis aliquid proprium. »In Regula sancti Aureliani (Cap. 25): «Nullus praesumat quidquam suum dicere. »In Poenitentiali sancti Columbani: «Meum et tuum dixisse sex plagis. »In Regula a sancto David monachis tradita (Apud Boll. ,Mart. 1): «Omnia omnibus communia, et nihil meum, nihil tuum dicebant; quisquis enim dicebat meum est hoc, vel istud, durae poenitentiae subjiciebatur. »In Regula S. Fructuosi (Cap. 4): «Nec quisquam e monachis suum asserens dicat, codex meus, tabulae meae, et reliqua: quod verbum si de ore ejus effugerit, poenitentiae subjacebit, ne velut propria quaelibet in monasterio habere videatur. »In Regula Cujusdam (Cap. 17): «Qui autem dixerit, meum est hoc, aut illud, peccavit coram Deo, nisi tantum per obreptionem sermonis; sed pro hoc ipso tamen veniam petat a Deo, et caveat de reliquo, et ne iterare audeat. »In Ordine Conversationis monasticae (Cap. 10): «Nullus ex fratribus suum aliquid dicat, aut rem aliquam, aut membrum corporis, sed semper nostrum: hoc solum oportet dicere proprium, mea culpa. »Apud Udalricum (Lib. ii, c. 20): «Nihil appellat singulariter suum, sed omnia dicit nostrum, nisi de patre et matre; de his solis solet licenter dici meus et mea. »Consuetudines S. Benigni Divion. c. 31 habent: «Omnia dicit nostrum, nisi de patre, vel matre, vel de peccato. »Quod si quisquam hos nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; si non emendaverit, correptioni subjaceat.] Quod S. Pater alibi exprimit his verbis (Cap. 55): «Et si cui inventum fuerit quod ab abbate non acceperit, gravissimae dsciplinae subjaceat.