Latin
34.436.1 to 34.436.25
Benedict, Regula 34.436.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Et non contristetur.] Murmurando quod aliis minus aliquid accipiat, quasi divino munere haud contentus. Sive, ut loquitur S. Augustinus in Regula (Cap. 5): «Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae: et si eis quae venerunt ex moribus delicatis ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, o…erimentorum datur quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius (non quia honorantur sed quia tolerantur) accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi quantum possunt fiunt pauperes laboriosae, fiant pauperes delicatae. »Eodem fere modoloquitur Regula Tarnatensis cap. 16; S. Isidorus Regul. cap. 20, et sanctus Leander de Institutione virg. cap. 8. Qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate.] Et «sanos, et laborantes anteponendos sibi non dubitet; »ut ait sanctus Isidorus (Cap. 20). Simili prorsus ratione S. Leander virgines instituens: «Illa, inquit (Cap. 8), quae infirmitatis obtentu meretur aliquid lenius, sit prae caeteris humilis; doleatque se non posse quae aliae possunt, et abstinentiam tempore laxatam non reputet virtuti, sed infirmitati. »Et S. Fulgentius Ruspensis episcopus (In ejus Vita, apud Boll. ,1 Januar.) : «Quibuscunque plus caeteris consulebat, eos humilitatem custodire amplius admonebat, dicens eis: De substantia communi quisquis aliis plus accipit, omnium sit debitor, quorum est illa substantia: debitorem porro sola juvat humilitas. »Et certe qui non humilietur, considerans ac perpendens istud Hippocratis verbum? «Tanto quis plus elongatur a Deo, qui nullo indiget, quanto plus indiget?